Matthew 19:4
Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: + 19.4 Et feminam. Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quærebatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:27Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. + 1.27 Et creavit Deus hominem ad imaginem, etc. BEDA, in Gen., c. 1 Qui non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, operatur justitiam, ut ipsam veritatem intelligat et sequatur: hic accepit potestatem super omnia, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis, omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. Et creavit Deus, etc. AUG., ubi supra, cap. 20, 21, 22 Notandum quod sicut in creanda luce dicitur: Fiat lux, et statim sequitur, et facta est lux; sic cum dicitur: Faciamus hominem, infertur, et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quia ista natura intellectualis est, sicut illa lux: et hoc est ei fieri, quod agnoscere Verbum, per quod fit. etc., usque ad sed materialiter præseminata. Masculum et feminam creavit eos, etc. BEDA, in Hexæm. Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur, etc., usque ad etsi virginitas præferatur. BEDA, ISID., ut supra. Post hæc fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, virum scilicet perfectum, etc., usque ad unde Paulus: Seminavimus spiritualia vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9.
Genesis 2:23Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
2 Chronicles 24:3Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
Matthew 12:3At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: + 12.3 At ille dixit, etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus. Non legistis. Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?
Matthew 21:42Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?] + 21.42 Ædificantes. Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur. Et qui ceciderit, etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: Ite in ignem æternum.
Mark 2:25Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? + 2.25 Nunquam legistis, etc. Præ cæteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniæ adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.