Matthew 2:12
Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. + 2.12 Et responso accepto. Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Hæc responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Ægyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad præmium, et vita doctrinæ præparanda est ad eundum. Per aliam viam, etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo. LEO. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 31:24Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
Job 33:15Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
Matthew 1:20Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. + 1.20 Hæc autem eo cogitante. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. Ecce angelus Domini. Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur. Fili David. Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. Noli timere. Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjugem. Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum. Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit. Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum. In ea natum est. De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum præsentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi præteritum, natum dicitur. De Spiritu sancto est. Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.
Matthew 2:19Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, + 2.19 Defuncto autem Herode, ecce, etc. Quia sopita Judæorum perfidia, et Helia et Enoch prædicantibus, Judæa verbum Dei recipiet. Defuncto rege illico complices ejus pereunt, sic cessante persecutione Ecclesiæ ad cœlestia invitatur.
Matthew 27:19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. + 27.19 Pro tribunali. Tribunal sedes judicum, ut solium regum, cathedra doctorum. Uxor ejus. Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Judæi vigilantes intelligere noluerunt. Nihil tibi. Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit; ita modo per mulierem vult Christum de manibus Judæorum liberare, ne per mortem ejus mortis amittat imperium.
Acts 5:29Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.