Matthew 20:5
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Again he went out about the sixth and ninth hour, and did likewise.
In Context
4et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
Cross References
Joshua 24:2et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.
Matthew 27:45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. + 27.45 A sexta autem hora. Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore prævaricanti Adæ clausit, eo tempore pœnitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judæos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.
Luke 23:44Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. + 23.44 Et tenebræ, etc. Sol retraxit radios ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi, crucifigitur; diluculo, id est oriente sole, resurgit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram Rom. 18.. Adam peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei, vox Domini auditur, eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Adæ obcluserat, nunc latroni pœnitenti Dominus paradisum reserat.
John 4:6Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. + 4.6 Erat autem, etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens. Jesus ergo fatigatus, etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta ætas qua venit, puteus profunditas hujus sæculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus sæculi, quæ quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, præmissa cupiditate quasi hydria. Sedebat. Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. Supra. Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus.
Acts 3:1Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
Acts 10:9Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. + 10.9 Appropinquantibus, etc. Alia littera: Apparentibus illis, scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii. RAB. Pro, in superiora, alia littera habet, in cœnaculum, et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa. Dicens in superiora, significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in cœlis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta ætate sæculi quærere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariæ sedit.