Matthew 20:6
Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
7Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
Cross References
Proverbs 19:15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. + 19.15 Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.
Ezekiel 16:49Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Luke 23:40Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. + 23.40 Increpabat eum. Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris.
Acts 17:21(Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.)