Matthew 21:37
Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. + 21.37 Novissime, etc. Vide patrisfamilias patientiam qui exspectat ad pœnitentiam. Verebuntur. Quasi faciam quod meum est, ipsi videant quod suum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But last of all he sent unto them his son, saying, They will reverence my son.
In Context
36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Cross References
Isaiah 5:4Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? + 5.4 An quod exspectavi, etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat.
Zephaniah 3:7Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Mark 12:6Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. + 12.6 Quia reverebuntur. Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. BEDA. Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.
John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
John 3:16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. + 3.16 Mundum. Cosmos Græce, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam æternam faciat. Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.
Hebrews 1:1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: + 1.1 Argumentum In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Hæc causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebræorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non prætulit. Hanc autem epistolam ad Hebræos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Græco sermone composuit. Olim. Non est novum. Deus, qui est invariabilis tunc et nunc. Loquens. Dicit: loquens, in præsenti, quia quod tunc etiam nunc. Patribus. Id est iis qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. In prophetis. Non enim ipsi, sed Deus in eis. Multifarie. Id est multotiens Abrahæ, Isaac, Jacob et cæteris, ac eisdem sæpe. Multisque modis. Quia modo per somnia, ut Danieli: modo aperta voce, ut Moysi: modo interiori inspiratione, ut David.