Matthew 21:38
Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. + 21.38 Hic est hæres. Patet principes sacerdotum non per ignorantiam, sed per invidiam occidisse Jesum, cum scirent eum esse, cui dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.; unde et consulentes sibi aiebant: Si dimittimus eum sic Joan. 2., etc. Habebimus hæreditatem. Hæreditas Christi quam resurgens possedit, Ecclesia est, quam moliebantur præripere Judæi: dum fide ejus exstincta justitiam quæ ex lege est, gentibus persuadere conabantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 1:12Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
Matthew 2:13Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. + 2.13 Accipe puerum, etc. HILAR. Cum desponsatam eam justo significabat, conjugem nuncupavit, sed post partum mater tantum Jesu ostenditur, ut quemadmodum justo Joseph deputaretur Mariæ in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matris virginitas.
Matthew 27:1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. + 27.1 Mane autem. Matthæus et Marcus contexerunt narrationem de his quæ cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde cætera contexerent.
Luke 20:14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. + 20.14 Quem cum vidissent. Aperte probat Judæos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ Psal. 117.. Et ideo consulentes sibi dicunt: Ecce mundus totus post eum abiit Joan. 12., etc. Hæreditatem ergo Ecclesiæ quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judæi eripere volunt, dum fidem, quæ per eum est, exstinguere conantur, justitiæ Dei non subjecti, sed suam constituere volentes. Hic est hæres: Christus hæres, quia morti propriæ supervixit, et testamentorum quæ ipse condidit, quasi hæreditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.
Acts 4:27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, + 4.27 Unxisti. Nomen Christi exponunt. Christi, a chrismate, id est unctione, secundum illud: Unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis Psal. 44..
Hebrews 1:2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: + 1.2 In Filio, qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. Constituit immutabiliter. Hæredem universorum, id est possessorem omnis creaturæ. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Isræl: sed omnes prorsus nationes mundi.