Matthew 21:39
Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. + 21.39 Ejecerunt extra vineam. Marcus mutat hunc ordinem, dicens: Occiderunt et ejecerunt extra vineam Luc. 20., quasi vile cadaver. In quo notat pertinaciam, quia occiso Domino et resuscitato, a suis finibus eum excluserunt, et gentibus miserunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they caught him, and cast him out of the vineyard, and slew him.
In Context
40Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
Cross References
Matthew 26:57At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. + 26.57 Ad Caipham. Convenit nomen actioni. Caiphas, id est, investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium.
Luke 22:52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? + 22.52 Venerant ad se, etc. Juxta alios evangelistas non venerant ad Jesum principes sacerdotum et magistratus, sed in atrio Caiphæ exspectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant, ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a præside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendendum Salvatorem qui suæ jussionis potestate venerunt. Quasi ad latronem, etc. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini, in tenebris est.
John 18:24Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Acts 3:14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
Acts 4:25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 4.25 Fremuerunt gentes. Fremitus est vox leonis. Unde Jeremias: Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in sylva: dedit super me vocem Jer. 12.. Meditati sunt inania. De Christo venturo, vel ut in morte detineretur.
Acts 7:52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: + 7.52 Patres vestri. RAB. Supra patres nostri dicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia. Et occiderunt. RAB. Tres gradus malitiæ eorum ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt.