The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 22 › Matthew 22:13

Matthew 22:13

Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. + 22.13 Ligatis manibus et pedibus. Ligantur pœna qui hic a malo noluerunt ligari, id est, cohiberi. Manus quæ non extensæ ad eleemosynam. Pedes tardi ad bonum. Ibi singula membra pœnis subjicientur, quæ hic singulis vitiis servierunt. Exteriores, etc. Quia hic interiores habent tenebras cordis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said the king to the servants, Bind him hand and foot, and take him away, and cast him into outer darkness; there shall be weeping and gnashing of teeth.

In Context

12Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. + 22.12 Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Amicus, quia ad nuptias invitatus. Quomodo, impudentiæ arguit.

14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 22.14 Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Repulso uno, in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. Multi autem sunt vocati. Quasi dicat: Et si de uno dixi, de multis est intelligendum.

Read all of Matthew 22

Cross References

Psalms 37:12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. + 37.12 Amici mei et proximi. ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Amici mei. Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit. 1

Isaiah 52:1[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.

Matthew 8:12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. + 8.12 Filii autem regni ejicientur. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: Pluit super justos et injustos. Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime. In tenebras exteriores. Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad pœnitet quod deliquit pertinaciter. Fletus. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animæ; per stridorem dentium, corporis.

Matthew 13:30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. + 13.30 Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico: Auferte malum ex vobis I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. Et in tempore. Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretæ enim sunt virtutes, sed non contrariæ. Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.

Matthew 13:50et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.

Matthew 25:30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 22:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 22:12Matthew 22Matthew 22:14 →