The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 22 › Matthew 22:15

Matthew 22:15

Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then went the Pharisees, and took counsel how they might entangle him in his talk.

In Context

14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 22.14 Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Repulso uno, in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. Multi autem sunt vocati. Quasi dicat: Et si de uno dixi, de multis est intelligendum.

16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: + 22.16 Cum Herodianis dicentes. Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. Cum Herodianis. Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. Non est tibi cura, etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.

Read all of Matthew 22

Cross References

Psalms 41:6Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, + 41.6 Quare tristis? etc. CASS. De perturbationibus contra quas ratio confirmat animam sensualem spe Dei. Quare conturbas? AUG. Qui, si investigas, nihil est in mundo quare hoc debeas: spera potius salutare remedium adhuc, et si non modo, plene in futuro. Spera. CASS. Vel sperare potest, quia adhuc in præsenti confitebor, id est, de peccatis pœnitentiam agam, ut tibi non obsistam. 1

Psalms 57:6quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. + 57.6 Venefici incantantis. Ibid. Vel secundum aliam litteram: Medicamenti medicati a sapiente. Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum. 1

Isaiah 29:21qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. + 29.21 Et declinaverunt frustra a justo. Dæmones conati sunt, etc., usque ad Scribæ et Pharisæi declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..

Jeremiah 20:10Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.

Luke 11:53Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, + 11.53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi, et legisperiti. Quam vera perfidiæ simulationis et impietatis suæ crimina audierint, ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.

Hebrews 12:3Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. + 12.3 Deficientes. Deficere est timore tribulationis fidem negare. Itaque non debetis deficere, neque enim estis obliti vos consolationis, nec debetis oblivisci.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 22:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 22:14Matthew 22Matthew 22:16 →