Matthew 22:1
Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus answered and spake unto them again by parables, and said,
In Context
Cross References
Matthew 9:15Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. + 9.15 Nunquid possunt. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes, etc., usque ad sed ab omnibus terrenis. Lugere quandiu cum illis est sponsus. Hoc verbo exprimit illud jejunium, etc., usque ad postea jejunabunt, non lugebunt. Et tunc jejunabunt. Luctus de absentia sponsi, nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quandiu in carne cum discipulis conversatus est. Jejunabunt. A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim jejunium cum sit pars vitæ novæ, nondum eis convenit, qui per alia dediti sunt veteri vitæ.
Matthew 13:3et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. + 13.3 Locutus est multa. Quia turba non unius est sententiæ sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas. Qui seminat. Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.
Matthew 21:28Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. + 21.28 Homo quidam habebat duos filios, et accedens, etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quæ et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.
Luke 8:10Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. + 8.10 Videntes. Doctores Judæorum qui cum merito perversitatis suæ excæcati sunt, mendaciter se videntes putant.