The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 22 › Matthew 22:8

Matthew 22:8

Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: + 22.8 Nuptiæ quidem paratæ. Omne sacramentum incarnationis peractum est, nativitas et passio. Ad exitus, etc. Actiones sunt viæ: exitus, defectus actionum: quia plerumque facile convertuntur quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then saith he to his servants, The wedding is ready, but they which were bidden were not worthy.

In Context

7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. + 22.7 Rex autem. Supra homo dum invitabat et opera clementiæ agebat, nunc in ultione rex tan tum. Et missis, etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.

9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.

Read all of Matthew 22

Cross References

Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.

Luke 21:36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.

2 Thessalonians 1:5in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. + 1.5 In exemplum justi, etc. Si enim tam severe punit peccata in pœnitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est, etc.

Revelation 22:14Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem. + 22.14 Beati qui lavant, etc. Quia dixerat: Nocens noceat, sordens sordescat, ne aliquis malus diceret: Cum sim malus, quare me pœniteret? dicit. Non solum beati sunt qui majorem respuunt persecutionem, sed etiam illi qui contaminaverunt stolas suas quas in baptismo acceperunt, si deinde laverint eas, et eos peccasse pœniteat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 22:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 22:7Matthew 22Matthew 22:9 →