Mattheum 24:22
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. + 24.22 Et nisi. Quæ ergo spes electis, nisi gratia Dei, quæ dat patientiam piis, ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit hæc tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur. Breviati fuissent. Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim hæc mala tribus annis, et dimidio tantum. Ecce hic Christus. Habet unaquæque hæresis, vel certas mundi partes, unde dicitur: Ecce hic et ecce illic. Vel in occultis aut in obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit, unde dicitur: Ecce in cubilibus, ecce in deserto. Multi erunt qui non credent Christum esse communem salutem omnium, sed quorumdam, unde dicitur: hic aut illic.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
23Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
Cross References
Isaiah 6:13Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.] + 6.13 Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit. Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.
Zechariah 13:8Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duæ in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea.
Matthew 22:14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 22.14 Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Repulso uno, in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. Multi autem sunt vocati. Quasi dicat: Et si de uno dixi, de multis est intelligendum.
Matthew 24:31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. + 24.31 A summis cœlorum. Ne quis putaret a quatuor plagis terræ, et non a cunctis finibus ejus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subditur: A summo terræ usque ad summum cœli, id est, ab extremis terræ finibus per directum usque ad ultimos terminos ejus: ubi longe aspicientibus circulus cœli terræ videtur insidere.
Luke 18:7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
Romans 11:25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, + 11.25 Nolo enim vos ignorare, etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.