Matthew 24:41
Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. + 24.41 Duæ molentes. Duæ differentiæ sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia majorum consilio reguntur feminæ a viris. Duo in lecto. Qui otium eligunt et quietem, quæ significantur nomine lecti, nec sæcularibus, nec ecclesiasticis negotiis occupati. Unus assumetur. Qui propter Deum continere studet, ut sine sollicitudine vivens cogitet quæ Dei sunt. Qui autem humana laude vel aliqua vitiorum corruptione monasticam vitam elegerit, relinquetur a Deo. Non sunt alia genera hominum, quam hæc tria in Ecclesia. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Nœ, Daniel et Job, id est rectores ut Nœ, continentes ut Daniel, conjugatos ut Job. Et secundum hæc tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit: Vigilate ergo. In secunda agit de exsistentibus in lecto, quod est ubi dicit: Simile est regnum cœlorum decem virginibus. In tertia agit de molentibus in mola, quod est ubi dicit: Sicut enim homo peregre proficiscens, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Two women shall be grinding at the mill; the one shall be taken, and the other left.
In Context
Cross References
Isaiah 47:2Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina. + 47.2 Farinam, vel coitum præbe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebræi, quod Philisthæi Samsonem erutis oculis molere cœgerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnæ et invincibilis staturæ.