The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 4 › Corinthios i 4:7

Corinthios i 4:7

Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? + 4.7 Quis enim te discernit. A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis? Quid autem, etc. Aliud genus arrogantiæ amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro. Si autem accepisti. Hoc dicit contra illos, qui eadem quæ ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For who maketh thee to differ from another? and what hast thou that thou didst not receive? now if thou didst receive it, why dost thou glory, as if thou hadst not received it?

In Context

6Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. + 4.6 Me et Apollo. Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. Ne etc., unus, etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.

8Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. + 4.8 Jam saturati estis. Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, jam saturati, jam divites, ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis. Regnetis. Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.

Read all of Corinthios i 4

Cross References

2 Chronicles 1:7Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.

Proverbs 2:6quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. + 2.6 Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.

Ezekiel 29:3Loquere, et dices: [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

Daniel 5:18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

Matthew 25:14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. + 25.14 Peregre proficiscens vocavit servos suos, etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit.

John 1:16Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: + 1.16 Et de plenitudine. Exposito testimonio præcursoris, redit evangelista ad testimonium suæ assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiæ et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus. AUG. Non solum gratiam, quæ plane gratis datur, non pro merito ut fidem quæ per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem æternam, quæ et merces justitiæ dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quæ non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 4:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 4:6Corinthios i 4Corinthios i 4:8 →