Matthew 24:48
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But and if that evil servant shall say in his heart, My lord delayeth his coming;
In Context
Cross References
Deuteronomy 15:9Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. + 15.9 Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?
Ecclesiastes 8:11Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Ezekiel 12:22[Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio?
Matthew 18:32Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: + 18.32 Serve nequam. Sæpe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti; sed liberatus compassionem non habuisti, quin potius prophetas et apostolos persequeris, et ingratus et de justitia præsumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo judicans.
Mark 7:21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, + 7.21 De corde hominum. BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.
Luke 19:22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: + 19.22 Sciebas, etc. Quod putaverat pro excusatione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quæsiturum?