Matthew 24:47
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. + 24.47 Super. Id est, super omnia cœlestis regni gaudia, cæteros, id est, bonos auditores faciet discumbere, et transiens ministrabit eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Verily I say unto you, That he shall make him ruler over all his goods.
In Context
48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
Cross References
Matthew 25:21Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. + 25.21 Super pauca. Pauca sunt bona præsentis vitæ quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiæ admistione sunt. Multa autem bona æterna, quæ sunt sine omni corruptionis molestia. Intra in gaudium Domini tui. Admistus choris angelorum: sic intus lætare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.
Luke 12:37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. + 12.37 Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.
Luke 19:17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. + 19.17 In modico fuisti fidelis. Modicum est quidquid in præsenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Decem civitates. Decem civitates sunt animæ, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus præponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus: Quæ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum Jesum I Thes. 2.?
John 12:26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. + 12.26 Si quis mihi ministrat. Pretium operis quo illi ministratur est esse cum illo, sine quo nusquam bene est esse, et cum quo nusquam male est esse, unde et apertius subdit, si quis mihi ministrat.
1 Peter 5:4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
Revelation 21:7Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. + 21.7 Possidebit hæc. Id est, meipsum, qui sum principium omnis beatitudinis.