The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 25 › Matthew 25:12

Matthew 25:12

At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he answered and said, Verily I say unto you, I know you not.

In Context

11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. + 25.11 Novissime vero. Per veram pœnitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictæ. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.

13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. + 25.13 Vigilate. Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.

Read all of Matthew 25

Cross References

Psalms 5:5Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. + 5.5 Mane astabo. CASS. Vel, mane quando incipiet æternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei Isa. 26.: et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint. 1

Luke 13:26tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. + 13.26 Manducavimus, etc. Non festivitatum epulatio juvat, quæ fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Judæis simpliciter intelligendum est, qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur, et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: Manducat coram Domino et bibit, qui verbi pabulum avide suscipit. In plateis, etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus, ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se intellexisse testantur, qui, reprobante judice, quod manducaverunt conqueruntur.

John 10:27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:

Galatians 4:9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? + 4.9 Imo cogniti estis. Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam Psal. 62., id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis præstat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab æterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit. Infirma. Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat. Egena. Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiæ facit. Egena elementa dicuntur quæ sui invicem egent ad regendum mundum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 25:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 25:11Matthew 25Matthew 25:13 →