Mattheum 25:18
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he that had received one went and digged in the earth, and hid his lord’s money.
In Context
17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Cross References
Proverbs 18:9Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. + 18.9 Qui mollis et dissolutus. Qui enim cœpta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiæ manum destruentis imitatur.
Haggai 1:2Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ.
Luke 19:20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: + 19.20 Et alter, etc. Qui ad præputium missus est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quæ circumcisioni credita est, ad prædicandum commisit. Quæ quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicæ convertit. In sudario, etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad prædicandum idoneus, officium prædicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis prædicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere.
2 Peter 1:8Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. + 1.8 Hæc enim si vobiscum, etc. Ideo hæc tenete et aliis ministrate, quia hæc omnia si adsint vobis in affectu cordis, et etiam superent, id est adversum vitiorum bella prævaluerint, non vos vacuos virtutibus constituent in hoc sæculo, vel sine fructu in futuro.