The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 1 › 2 Peter 1:8

2 Peter 1:8

Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. + 1.8 Hæc enim si vobiscum, etc. Ideo hæc tenete et aliis ministrate, quia hæc omnia si adsint vobis in affectu cordis, et etiam superent, id est adversum vitiorum bella prævaluerint, non vos vacuos virtutibus constituent in hoc sæculo, vel sine fructu in futuro.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if these things be in you, and abound, they make you that ye shall neither be barren nor unfruitful in the knowledge of our Lord Jesus Christ.

In Context

7in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. + 1.7 In pietate autem. ID. Non alterius rei intuitu pietatis opera adversariis vestris impendatis, nisi fraternæ dilectionis, ut pro eis oretis ut convertantur, qui doctrina vestra vel increpationibus nolunt converti.

9Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. + 1.9 Cæcus est et manu tentans. BEDA. Oculus scientiam, manus operationem designat, etc., usque ad præscire nequibat, incidit. Oblivionem accipiens. Quando homo de peccato in peccatum cadit, videtur oblitus pacti quod in baptismo cum Deo iniit.

Read all of 2 Peter 1

Cross References

Matthew 13:22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. + 13.22 Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.

Matthew 20:6Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?

John 5:42Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. + 5.42 Quia dilectionem. Dilectio Dei non est in vobis, quia me non accipitis, id est non creditis, quia veni ut per me Pater glorificetur.

John 15:6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.

1 Corinthians 15:58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

2 Corinthians 8:2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: + 8.2 Quod in multo experimento. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 1:72 Peter 12 Peter 1:9 →