Matthew 25:42
esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum: + 25.42 Non dedistis, etc. Quid meretur qui aliena rapuit, si æternaliter damnatur quid de suo non dedit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I was an hungred, and ye gave me no meat: I was thirsty, and ye gave me no drink:
In Context
Cross References
Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.
Matthew 25:35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
John 8:42Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. + 8.42 Dixit ergo. Sicut præostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. Ego enim. Processio ex Patre æterna est, in qua est Filius unigenitus Patri æqualis; venit homo factus, in quo frater hominibus.
1 Corinthians 16:22Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
James 2:15Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
1 John 4:20Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?