James 2:15
Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If a brother or sister be naked, and destitute of daily food,
In Context
Cross References
Job 31:16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; + 31.16 Si negavi quod volebant. Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Et oculos viduæ. Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quærit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.
Isaiah 58:10cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
Matthew 25:35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
Luke 3:11Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. + 3.11 Qui habet duas. BEDA. Tunica plus sui necessaria quam pallium, etc., usque ad sed quod habet cum paupere partiat.
Hebrews 11:37lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: