The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 26 › Mattheum 26:25

Mattheum 26:25

Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. + 26.25 Tu dixisti. Nec hic aperte dicitur an ipse esset: potest enim intelligi, quasi dicat, non ego dixi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Judas, which betrayed him, answered and said, Master, is it I? He said unto him, Thou hast said.

In Context

24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. + 26.24 Bonum erat ei. Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse. Rabbi. Alii dicunt, Domine, iste, rabbi. Quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam Dominum, vel blandiendo.

26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. + 26.26 Cœnantibus autem, etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschæ quæ in memoriam liberationis populi Dei de Ægypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui juravit Dominus et non pœnitebit eum: tu es sacerdos Psal. 109., etc. Accepit. HIER. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. Et benedixit ac fregit. Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. Fregit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinæ virtutis implevit. Ideo post cœnam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschæ sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicæ passionis sacramentis, quam corporalibus escis.

Read all of Mattheum 26

Cross References

2 Kings 5:25Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam.

Matthew 23:7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

Matthew 26:64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.

Luke 22:70Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. + 22.70 Vos dicitis. Ita temperat responsionem ut et verum dicat, et sermo calumniæ non pateat. Maluit se Christum Filium Dei probare, quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his qui fatentur quod objiciunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 26:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 26:24Mattheum 26Mattheum 26:26 →