Matthew 28:6
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He is not here: for he is risen, as he said. Come, see the place where the Lord lay.
In Context
Cross References
Matthew 12:40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. + 12.40 Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.
Matthew 17:9Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. + 17.9 Nemini dixeritis nisi, etc. Ne gloria futuri regni præostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.
Matthew 20:19et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. + 20.19 Ad illudendum, etc. Ideo Dominus in mundo noluit prosperari sed gravia pati, ut ostenderet nos qui per delectationem cecidimus cum qua amaritudine redire debeamus.
Matthew 27:63dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. + 27.63 Post tres. A parte totum, sexti diei quo crucifixus est cum sua nocte pro uno die. Sabbatum integre. Tertius dies a parte prima, id est, nocte totius cum suo diurno, et sic est triduum.
Mark 16:6Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. + 16.6 Nolite expavescere. GREG. Quasi: Paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium, qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem, quid timetis quæ vestros concives videtis? Unde Matthæus angelum apparuisse describens ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix Matt. 28.. Jesum. Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur, determinat per locum Nazarenum, et causam subdit: Crucifixum. Atque addit: Surrexit, non est hic. Per præsentiam carnis, qui tamen nusquam deest per præsentiam majestatis. Ecce locus. Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debitam, ut intelligamus quid simus et fuerimus, et sciamus quid erimus.
Luke 24:12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. + 24.12 Petrus autem surgens. Joannes commemorat, quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus intrœunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Joannes inclinans se, vidit linteamina, nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet: post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Joannes intraret.