The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 26 › Mattheum 26:48

Mattheum 26:48

Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. + 26.48 Dedit eis signum. Putabat signa quæ viderat non divinitus, sed magice facta: et quem in monte transformatum audierat, timebat ne tali modo nunc de manibus eorum laberetur: et ideo dabat signum. Quemcunque osculatus. Habebat adhuc aliquid de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutionibus, sed per signum osculi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now he that betrayed him gave them a sign, saying, Whomsoever I shall kiss, that same is he: hold him fast.

In Context

47Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. + 26.47 Cum gladiis et fustibus. Factum congruit mutatæ menti. Jam enim venit cum fustibus qui quandiu cum pace fuit tranquillius se egit.

49Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. + 26.49 Et osculatus est. Suscepit Dominus osculum non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, unde: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus Psal. 119..

Read all of Mattheum 26

Cross References

2 Samuel 3:27Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.

Psalms 28:3Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. + 28.3 Vox Domini super aquas, etc. CASS. De constitutione Ecclesiæ, ubi virtutes Spiritus sancti cum magno præconio enumerat. Libani. Libanus interpretatur candidatio. Cedri Libani, id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur. 1

Mark 14:44Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. + 14.44 Signum. HIER. Dat signum osculi cum veneno diaboli: sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum, unde vinum cum aceto in cruce ponunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 26:48

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 26:47Mattheum 26Mattheum 26:49 →