Mattheum 26:51
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 26:35Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Luke 9:55Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. + 9.55 Nescitis cujus spiritus estis. Cujus spiritu signati estis, cujus acta imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro juste judicantes.
Luke 22:49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? + 22.49 Domine, si percutimus in gladio. Ordo: Cum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio, tunc respondit: Sinite usque huc. Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quæ de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quæ potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthæum legatur dixisse: Converte gladium tuum in locum suum, quod post factum apparet dixisse Jesum.
John 18:36Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. + 18.36 Regnum. Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quæ esset de regno suo hominum opinio, Judæorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum cœleste credendo venire.