The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:55

Luke 9:55

Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. + 9.55 Nescitis cujus spiritus estis. Cujus spiritu signati estis, cujus acta imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro juste judicantes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he turned, and rebuked them, and said, Ye know not what manner of spirit ye are of.

In Context

54Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? + 9.54 Domine, vis. BED. Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est. Dicimus ut ignis descendat de cœlo. Ad sermonem istorum ignis de cœlo descenderet, quia sunt filii tonitrui. Et consumat illos? Et conversus increpavit illos et dixit. In similitudine Eliæ, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetæ sibi præsumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum. AMBR. Non peccant apostoli, qui legem sequuntur, etc., usque ad vindictam non quærit qui non timet.

56Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. + 9.56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare, etc. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est charitatis plenitudo. BED. Non semper in eos qui peccant est vindicandum, etc., usque ad a quibus hoc loco ignis arcetur.

Read all of Luke 9

Cross References

1 Samuel 24:4Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant. + 24.4 Eratque ibi, etc. RAB. ex Euch. Rex ex improvisis exceptus insidiis, etc., usque ad ait Samuel: Dirupit Dominus regnum Isræl de manu tua. GREG., Moral., tom. 2. Quid per Saul, nisi mali rectores? etc., usque ad unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: Nos enim quid sumus Exod. 16.? Vivit, etc. Defectiva litteræ Josephus supplet: qui erant cum eo redarguebant eum. Servabat enim inimicum qui volebat delere eum, et sedavit eos, dicens: Vivit Dominus, etc.

2 Samuel 19:22Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël? + 19.22 Quid mihi. Timebat David si interficeretur Semei, quod reliqui qui similiter regem offenderant, nollent eum sibi facere regem.

Job 26:4Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? + 26.4 Quem docere. Spiramento vivimus sine quo non sapimus, sed per quod. Qui ergo dat vitam, dat et sapientiam. Spiramentum. AUG. Sicut non possumus non de nostra natura, etc., usque ad quia non creatus creatum. Nonne eum qui. Ibid. Baldath quia Job flagellatum, etc., usque ad per sententias expandit dicens: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Postquam repressit tumorem sapientiæ, etc., usque ad quo in altum se erigit.

Job 34:4Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.

Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]

Jeremiah 17:9Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:55

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:54Luke 9Luke 9:56 →