The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 26 › Matthew 26:65

Matthew 26:65

Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: + 26.65 Scidit vestimenta. Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas Ecclesiæ (quæ vestis Dei dicitur) usque in finem sæculi indirupta manebit. Mos est Judæorum cum aliquid blasphemiæ audiunt, scindunt vestimenta. Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Licaonia, cum dicti sunt Jupiter et Apollo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the high priest rent his clothes, saying, He hath spoken blasphemy; what further need have we of witnesses? behold, now ye have heard his blasphemy.

In Context

64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.

66quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.

Read all of Matthew 26

Cross References

Leviticus 21:20si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. + 21.20 Si gibbus. ID. Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens. Si lippus. Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillæ sanæ sunt, sed humore defluente palpebræ grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillæ vitiatur. Si albuginem. ID. Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiæ vel justitiæ cæcatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanæ cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimæ claritatis apprehendit: si candorem justitiæ vel sapientiæ sibi attribuit, a superna cognitione se excludit. Si jugem scabiem. ID. Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit. Si impetiginem in corpore. GREG. Past., part. 1, cap. 11. Impetiginem habet in corpore, etc., usque ad quia per omnia vitia animum supplantat. Radix enim omnium malorum est cupiditas I Tim. 6.. Vel herniosus. Alii, ponderosus, quia scilicet turpitudinem non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente: qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis.

1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.

Jeremiah 36:24Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos.

Mark 14:63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? + 14.63 Summus autem sacerdos. BEDA. Eadem rabies quæ prius de sede excusserat, etc., usque ad cum in Lycaonia quasi dii honorarentur, fecerunt. Vestimenta sua, etc. HIER. Hoc est, ephod in quo Judæi habebant honorem, amiserunt, etc., usque ad ejus tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem sæculi in illis, quos sors electionis invenerit.

John 10:33Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. + 10.33 Facis teipsum. Intellexerunt non posse dici. Ego et Pater unum sumus, nisi ubi est æqualitas Patris et Filii, quod Arius non intellexit; Christus autem, quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis, temperavit eum in his verbis: Nonne scriptum est, etc.

Acts 14:14et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 26:65

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 26:64Matthew 26Matthew 26:66 →