The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 26 › Mattheum 26:68

Mattheum 26:68

dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? + 26.68 Prophetiza. Dicunt contumeliam ei qui se prophetam haberi voluit a populis. Velaverunt enim faciem ejus secundum Marcum, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis gratiam cognitionis ejus abscondant. Sicut velum fuit super faciem Moysi, quod usque hodie manet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Saying, Prophesy unto us, thou Christ, Who is he that smote thee?

In Context

67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, + 26.67 Tunc exspuerunt. Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem cæditur.

69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. + 26.69 Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.

Read all of Mattheum 26

Cross References

Judges 16:25Lætantesque per convivia, sumptis jam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.

Matthew 27:39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, + 27.39 Blasphemabant. Prædictum erat in libro Sapientiæ Cap. 2.: Morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum. Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium: propterea pendenti in ligno insultant, et caput agitant:

Mark 15:18Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum.

John 19:2Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. + 19.2 Coronam de spinis imposuerunt. In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde præcursor: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Spinæ namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: Terra tua spinas et tribulos germinabit Gen. 3.. Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet.

1 Peter 2:4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 26:68

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 26:67Mattheum 26Mattheum 26:69 →