Matthew 26:75
Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. + 26.75 Recordatus est. In alio Evangelio dicitur, Respexit Dominus Petrum Luc. 22., et intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, et quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris permanere, quem lux mundi respexit. Et egressus. Ab impiorum consilio seclusus culpam lavat, quod non intus. Ob hoc hæsitare permissus est ut in Ecclesiæ principe remedium pœnitentiæ conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 27:3Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
Luke 22:61Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. + 22.61 Et conversus Dominus. Intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris remanere quem lux mundi respexit.
Romans 7:18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. + 7.18 Nam velle. Velle non: quia velle bonum adjacet mihi, quia juxta carnem jacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum. Juxta: quia naturale est quodammodo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle, quod semper vi carnis superatur: velle autem Dei carnem superat. Velle. Bona sunt quæ jubet lex, adeo ut naturaliter amet, et facere velit, sed deest virtus perficiendi. Velle. AUG. Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed nunquam hoc perficit in hac vita. Perficere. Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit. Agit bonum: quia concupiscentiæ non consentit; sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum, dum movet desiderium, sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.
Galatians 6:1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. + 6.1 Fratres, et si. Hactenus toti Ecclesiæ locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad prælatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. In aliquo delicto. Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Præoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. Lenitatis. Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Considerans teipsum. Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio.