Mattheum 27:18
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he knew that for envy they had delivered him.
In Context
Cross References
Genesis 37:11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
Psalms 106:16Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. + 106.16 Portas æreas. ID. Portæ æreæ, hominum consuetudines vitiosæ, quæ clausos non sinunt exire. Vectes. Spiritus immundi, qui portas obserant. Æreos, ferreos, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei frangit. 1
Ecclesiastes 4:4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
Mark 15:10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Acts 7:9Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum: et erat Deus cum eo, + 7.9 Vendiderunt in Ægyptum. Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Ægyptiis, sed Ismælitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Ægyptum Putiphar sacerdoti.
James 4:5An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? + 4.5 An putatis? etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis. Vel: spiritus concupiscit ad, id est contra invidiam, id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet.