Matthew 27:19
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. + 27.19 Pro tribunali. Tribunal sedes judicum, ut solium regum, cathedra doctorum. Uxor ejus. Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Judæi vigilantes intelligere noluerunt. Nihil tibi. Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit; ita modo per mulierem vult Christum de manibus Judæorum liberare, ne per mortem ejus mortis amittat imperium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Cross References
Genesis 31:24Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
Numbers 12:6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. + 12.6 Si quis. ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.
Proverbs 29:1[Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. + 29.1 Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:
Zechariah 9:9[Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.
Matthew 2:12Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. + 2.12 Et responso accepto. Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Hæc responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Ægyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad præmium, et vita doctrinæ præparanda est ad eundum. Per aliam viam, etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo. LEO. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum.
Matthew 2:22Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. + 2.22 Timuit illo ire. Si timuit Judæam pro Archelao hærede paternæ crudelitatis, cur non et Galilæam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Cæsare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilæam, Herodes frater ejus obtinuit. Quæritur: quare non timuit Joseph ire in Galilæam sicut in Judæam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quæ remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. Secessit in partes. Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus.