Matthew 27:30
Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they spit upon him, and took the reed, and smote him on the head.
In Context
Cross References
Job 30:8filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. + 30.8 Filii stultorum et ignobilium. Eorum filii qui fuerunt, etc., usque ad qui a terra viventium extorres facti sunt.
Isaiah 50:6Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Micah 5:1[Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël.]
Mark 15:19Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. + 15.19 Et percutiebant, etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturæ auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui præsentiam gratiæ ejus exsecrandis verbis ex interna cæcæ mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant. Adorabant eum. Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniæ) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt. Et educunt illum. HIER. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus.