John 19:17
Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha: + 19.17 Bajulans. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernæ quæ non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenæo, quia debemus sequi vestigia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:6Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
Leviticus 24:14dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
1 Kings 21:13Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
Matthew 16:24Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. + 16.24 Si quis vult. Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego. Quod vero ultra se erat, cœperat: vivit vero in me Christus Gal. 2.. Tollat crucem. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?
Matthew 27:37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. + 27.37 Causam. Pro quam eum Judæi Pilato tradiderunt. Rex per crucem non perdidit, sed confirmavit imperium, velint nolint Judæi.
Mark 10:21Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. + 10.21 Et veni, sequere me. ID. Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas.