Matthew 27:42
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: + 27.42 Et credemus ei. Fraudulenta promissio: majus facit surgens de sepulcro, et non creditis: si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc dæmones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
43confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
Cross References
Matthew 27:37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. + 27.37 Causam. Pro quam eum Judæi Pilato tradiderunt. Rex per crucem non perdidit, sed confirmavit imperium, velint nolint Judæi.
John 1:49Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. + 1.49 Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum.
John 12:13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. + 12.13 Clamabant. AUG. Osanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans, sicut interjectiones. Rex Isræl. Rex non terreno more, quod parum est, sed quia regit, et ad mentes, et ad regna cœlorum ducit, et est miserationis non indignationis.
Acts 4:14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.