John 12:13
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. + 12.13 Clamabant. AUG. Osanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans, sicut interjectiones. Rex Isræl. Rex non terreno more, quod parum est, sed quia regit, et ad mentes, et ad regna cœlorum ducit, et est miserationis non indignationis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
Cross References
Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1
Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.
Zephaniah 3:15Abstulit Dominus judicium tuum; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra.
Matthew 23:39Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. + 23.39 Benedictus qui venit. Hoc turbæ dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suæ, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.
Luke 19:35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. + 19.35 Vestimenta. Vestimenta apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, et gratia spiritualiter, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum. Imposuerunt. Dum populus gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum simplicibus sanguine suo viam parant, ut inoffenso gressu mentis, Hierosolymam, quo Christus ducit, tendant, id est ad veram pacis visionem.
John 12:15Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. + 12.15 Noli timere, filia. In reprobo populo erat filia Sion, id est, Jerusalem, scilicet oves quæ devote occurrunt venienti, quibus divinitus dicitur: Agnoscite quem laudatis, et ne timeatis cum patitur qui est vestra redemptio. Pullus in quo nemo sederat, populus est gentium qui legem Dei non acceperat.