Mattheum 4:11
Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. + 4.11 Accesserunt. Non quasi tunc primum adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum præsidio eguisse vel vicisse. Sed ut ille victus abiit, parati ad obsequium venerunt. Sicut in hoc agone militia nostra præstruitur, ita in obsequium angelorum gloriosa remuneratio docetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then the devil leaveth him, and, behold, angels came and ministered unto him.
In Context
Cross References
1 Kings 19:6Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. + 19.6 Et ecce ad caput suum, etc. ID. Elias bis pastus exprimit nostræ naturæ infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. ID. Sic et nos dum inertiæ somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitæ præsentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus æternam.
Matthew 26:53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? + 26.53 An putas quia, etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judæos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.
Mark 1:13Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. + 1.13 Quadraginta diebus. ID. Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem præceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat. Eratque cum bestiis. Nos quoque si in eremo sanctæ conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in cœlum transferamur
Luke 22:43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
John 14:30Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. + 14.30 Et in me, etc. Noluit Dominus habere quod perderet; pauper venit ne haberet diabolus quod auferret.
Hebrews 1:6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. + 1.6 Iterum introducit, visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quæ assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad hæreditatem, ubi jubetur adorari. Et adorent. Et iterum dicit Pater de eodem Filio: Cum introducit. Id est, cum ostendit intro, usque ad corda hominum, ducendum, per fidem; quid dicit? Et adorent. Adorant angeli, quia jussioni ejus obtemperant et reverentur.