Matthew 4:9
et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. + 4.9 Hæc omnia tibi dabo. Hæc de arrogantia dicit: non quod totus mundus suus sit. A principio quod Dei erat ut sibi usurparet diabolus laboravit: unde ut in eis coleretur, idola invenit. In his tribus notantur gula, avaritia, superbia. RAB. Lucas avaritiam mediam ponit, ultimam superbiam, etc., usque ad in his tribus omnia genera tentationum comprehenduntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And saith unto him, All these things will I give thee, if thou wilt fall down and worship me.
In Context
Cross References
1 Samuel 2:7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. + 2.7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.
Psalms 113:7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: + 113.7 A facie. ID. Una duobus responsio, quia unus auctor, et sæcula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei. A facie Dei Jacob. Et quasi quæreret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari. 1
Jeremiah 27:5Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. + 27.5 Terram et homines. Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quæ sunt ei subjecta. In fortitudine. Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et dedi, etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa.
Daniel 4:32Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti?
Daniel 5:26Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
John 12:31Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. + 12.31 Nunc judicium est. Discretionis scilicet, quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem jure diaboli destructo multi liberabuntur, unde exponendo subjungit: Patior, turbor, et per hæc, etc. Ejicietur. A redemptis expelletur, prædicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis etsi extra tentetur, non lædit intus.