The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 4 › Matthew 4:12

Matthew 4:12

Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: + 4.12 Cum autem audisset. RAB. Hic Matthæus, sicut Marcus et Lucas, prætermittit primum adventum Domini in Galilæam, postquam, etc., usque ad, Hoc fecit initium signorum Jesus. Et iterum: Nondum Joannes missus erat in carcerem. Joannes, etc. Quod erat propter Evangelium. Jesus hoc idem perfectius prædicans ad tempus cedit et fugit, ut sit exemplum suis. In Galilæam. Duæ sunt Galilææ: una dicitur Judæorum, altera gentium propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri qui gentes ibi posuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when Jesus had heard that John was cast into prison, he departed into Galilee;

In Context

11Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. + 4.11 Accesserunt. Non quasi tunc primum adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum præsidio eguisse vel vicisse. Sed ut ille victus abiit, parati ad obsequium venerunt. Sicut in hoc agone militia nostra præstruitur, ita in obsequium angelorum gloriosa remuneratio docetur.

13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: + 4.13 Nazareth. RAB. Unde Christus Nazaræus dicitur, vicus est in Galilæa juxta montem Thabor, etc., usque ad quia in medio gentium ad dilatandum verbum Dei fortiter consistit, ut credentibus refugium periclitantibus ostendat fidei portum.

Read all of Matthew 4

Cross References

Mark 1:14Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, + 1.14 Postquam autem. ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judæa, Jesus in Galilæa, salus in gentibus. Prædicans, etc. HIER. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Regnum meum non est de hoc mundo Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus.

Luke 3:20adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.

Luke 4:31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. + 4.31 Et descendit, etc. ID. Nec indignatione commotus, nec scelere offensus, etc., usque ad nec solvitur lex, si sit renovatio hominis jam labentis.

John 4:43Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. + 4.43 Ipsi enim audivimus. Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine sæculi revertetur ad Judæos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 4:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 4:11Matthew 4Matthew 4:13 →