Mattheum 15:30
Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, + 15.30 Cæcos. Cæci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 35:5Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt;
Matthew 11:4Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
Mark 1:32Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: + 1.32 Vespere autem. ID. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judæis prædicavit.
Luke 6:17Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, + 6.17 Et descendens, etc. Electurus apostolos Dominus in montana subiit; turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbæ Christum videre sufficiunt, et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed exstincta febre libidinum et succensa luce scientiæ, pedetentim quisque subiit culmen virtutum. Maritima. Non a proximo mari Galilææ, quia hoc non miraculi loco ponunt, sed a mari magno cognominatur. In quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Sed quia sunt civitates gentium, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit virtus Christi intimetur, quæ etiam exteras civitates excitat.
Acts 2:22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
Acts 19:11Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,