Matthew 5:23
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: + 5.23 Si ergo offers munus tuum. Explanat ampliorem justitiam ostendendo quod si non licet fratri irasci, multo minus in animo retinere quod in odium quærat converti. Si quidquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus. Si ergo offers. Secundum litteram hoc absurdum est. Est ergo in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est, psalmus, hymnus, oratio, et hujusmodi, nisi sit innixum non est Deo placiturum. Et ibi, etc., id est, cum in corde (quod est templum interius) tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te, quem tu læsisti. Si enim ipse te læsit, non ipse, sed tu habes adversus eum: nec tunc oportet te veniam petere, sed dare sicut vis tibi dimitti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 42:21et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
Leviticus 6:2Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
Deuteronomy 16:16Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: + 16.16 Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.
1 Kings 2:44Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum:
Lamentations 3:20Zain Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
Hosea 6:6Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.