Matthew 5:24
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. + 5.24 Relinque ibi, etc. Non ait refer: quia quod recte offertur immutari non licet. Sed relinque, donec placabilius offeras: non enim munus repellit, sed charitatem proximi quærit, sine qua nemo ad charitatem Dei pervenit. Unde: Prius charitatem proximo exsolvat qui munus suum Deo placere optat. Vade. Non pedibus, sed animo humiliter ei prosternas in conspectu illius cui oblaturus es. Vel petendo veniam si præsens est. Offeres. Hoc ex spiritu pietatis quo mitis fit, et divinum verbum pie intelligit, intelligendo obedit, et ad implendum cor erigit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 25:9Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
Matthew 23:23Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. + 23.23 Væ vobis. Et hic arguit eos avaritiæ: quia nihil prætermittunt de his quæ ad commodum suum sunt. Qui decimatis. Quia Deus præceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus. Hæc oportuit. Ne eleemosynas fructum terræ videretur respuere, hæc addidit.
Romans 12:17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
1 Corinthians 11:28Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
James 3:13Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. + 3.13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Confutatis illis qui nec vitæ sanctitatem, nec linguæ continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala.
1 Peter 3:7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. + 3.7 Viri. Quasi dicat: sicut præcepi uxoribus, ut per sanctam conversationem suam lucrifaciant maritos, et serviant illis, similiter præcipio vobis, o viri, ut per vestram conversationem lucrifiant mulieres, et custodite eas, vos dico cum illis, reddendo debitum, cohabitantes. Et hoc secundum conscientiam, non in passionibus desiderii, sed sicut Deum intelligimus velle, scilicet ut generetis filios in cultum unius Dei, vos dico impertientes honorem vasculo muliebri, quasi infirmiori, et in vestibus, et in aliis necessariis eis providentes: et si aliquando placet illis a coitu cessare, impendite honorem, quia infirmiores sunt. Impendite etiam tanquam cohæredibus gratiæ in præsenti datæ a Deo, et vitæ dandæ in futuro, vel vitæ pro gratia dandæ.