The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 5 › Matthew 5:29

Matthew 5:29

Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. + 5.29 Erue eum. Ad litteram nullum membrum erui præcipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui sinister dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus vel removendus: et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus. Projicitur, cum ex toto annihilatur, nec intrare permittitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if thy right eye offend thee, pluck it out, and cast it from thee: for it is profitable for thee that one of thy members should perish, and not that thy whole body should be cast into hell.

In Context

28Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.

30Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. + 5.30 Dextera manus tua. Prospera operatio, vel aliquis adjutor strenuus intra vitæ negotia: qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo præciso salvari, quam cum illo damnari. Abscinde eam, etc. Si quis hoc prædicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quidquid in oculo mentis de via justitiæ et morum probitate nos subvertit, et quidquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur. In gehennam. Nomen gehennæ in veteribus non invenitur: sed prius a Domino ponitur. Cujus nominis occasio est. Idolum Baal fuit juxta Jerusalem ad radicem montis Moria ubi Silœ fuit. Hæc vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et locus in ea idolis consecratus: populus autem Isræl adeo insanivit, ut relicto templo ibi immolarent, et filios suos incenderent dæmoniis. Et dicebatur locus iste Gehennon, id est, vallis Ennon. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur polyandrum, id est, tumulus mortuorum: hujus ergo loci nomine futura supplicia designantur.

Read all of Matthew 5

Cross References

Proverbs 5:8Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. + 5.8 Longe fac. Apostolus ait, etc., usque ad infirmis auditoribus prodest.

Matthew 10:28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Matthew 18:8Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. + 18.8 Si autem manus tua. Docuit supra ne scandalizemus credentes, etc., usque ad per occasionem pietatis pateas scandalis. Bonum tibi est, etc. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitæ præsentis necessaria vitam æternam perdere.

Matthew 23:15Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. + 23.15 Circumitis. In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhæret, duplæ pœnæ filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. proselytum. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.

Mark 8:36Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?

Luke 9:24Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. + 9.24 Nam qui. GREG. Sicut persecutionis tempore ponenda est anima, ita in pace frangenda sunt desideria terrena, ut quanto videtur homo securior, tanto sit ad sui custodiam sollicitior.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 5:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 5:28Matthew 5Matthew 5:30 →