Job 31:9
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, + 31.9 Si deceptum est. Ibid. Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur. Et si ad ostium. Per hoc patenter ostendit, etc., usque ad secundum hoc quod dicit si deceptum est cor, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If mine heart have been deceived by a woman, or if I have laid wait at my neighbour’s door;
In Context
10scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
Cross References
Deuteronomy 5:21Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.
1 Kings 11:4Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
Job 24:15Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. + 24.15 Oculus adulteri. Hoc de hæreticis dicitur: Sicut enim is qui adulterium facit carnem alienæ conjugis sibi illicite conjungit: ita hæritici, cum fidelem animam in suo errore rapiunt, quasi alienam conjugem tollunt. Et operiet vultum suum. Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto judice nequeat cum vitam suam malis actibus confundit, unde dicet: Nunquam novi vos.
Proverbs 5:3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: + 5.3 Favus enim. Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. Labia meretricis. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. Oleo guttur. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.
Proverbs 6:27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
Proverbs 22:14Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam.