The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 5 › Matthew 5:32

Matthew 5:32

Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. + 5.32 Causa fornicationis. Quia in hoc fides castitatis et connubii rumpitur: et ille non facit eam mœchari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit. Fornicationis causa. Feminæ, quæ fornicata est, vel viri ne fornicetur, scilicet si uxor cogat ad idololatriam, vel ad avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias. Non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter quæ a lege Dei aberrare facit. Et qui, etc. CHRYSOST. Non dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I say unto you, That whosoever shall put away his wife, saving for the cause of fornication, causeth her to commit adultery: and whosoever shall marry her that is divorced committeth adultery.

In Context

31Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. + 5.31 Det illi. AUG. Scripsit Moyses in Deuteronomio, quod si uxor non placet viro propter aliquam fœditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit, etc., usque ad sicut diligit inimicum, non in hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus. CHRYSOST. Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, etc., usque ad quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus.

33Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. + 5.33 Reddes autem. Si jurare contigerit: per Creatorem jurabis: non per creaturam. Hoc enim per quod jurat quilibet veneratur: hoc amat, hoc timet. Ideo lex præcipit ut non juretur nisi per Deum. Ego autem, etc. Docet nil tam vile in creaturis quod quis pejerare debeat, dum a summo usque ad imum, juramentum vetat, id est, a cœlo usque ad capillum. In Deum pejerare convincitur, cujus thronus est cœlum, et cujus est quidquid est. Per cœlum. Illi vel cœlum plus aliquid suspicabantur, vel per illud jurantes non putabant se juramento teneri: ideo sententiam sic temperat, ut et cœlum creatura Dei credatur, non plus aliquid: et quia thronus ejus est perjurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum ejus. Qui ergo per creaturam jurat, illi debet juramentum qui eam creavit et regit, nec alii recte putatur reddi. Non juremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam debemus per eas, ut viles existimemus, ut scilicet cum per eas juremus nihil jurare putemus. Neque per terram. Alii per salutem Pharaonis, qui Dei judicio positus est in infimis. Non est potestas nisi a Deo Rom. 13.: et in hoc Deum juras. Neque, etc. Quod non est tuum opus, sed Dei: et ita in minimis Deum jurando perjurium incurrere potes. Qui per caput jurat, illi debet cujus figura et potestas in eo manet.

Read all of Matthew 5

Cross References

Malachi 2:14Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.

Matthew 19:8Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.

Luke 9:30Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, + 9.30 Ecce duo viri. Notandum est, non corpora vel animas Eliæ vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora formata fuisse: potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut angeli eorum personas assumerent. Mortuus et vivus apparent, ut significent Christum moriturum et post victurum, et ut vivamus Christo, et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de cœlo, ut fides eorum augeatur. Sed scribis tentantibus dare noluit, ut indurarentur. Erant autem Moyses, et Elias visi. Per Moysen, infernales; per Eliam, cœlestes; per apostolos, terrestres ad judicium venturi significantur.

Luke 16:18Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur. + 16.18 Omnis etc. AMBR. Non omne conjugium est a Deo. Non enim gentilibus Christianæ copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar conjugium, lex Dei non est.

1 Corinthians 7:4Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 5:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 5:31Matthew 5Matthew 5:33 →