Matthew 5:30
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. + 5.30 Dextera manus tua. Prospera operatio, vel aliquis adjutor strenuus intra vitæ negotia: qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo præciso salvari, quam cum illo damnari. Abscinde eam, etc. Si quis hoc prædicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quidquid in oculo mentis de via justitiæ et morum probitate nos subvertit, et quidquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur. In gehennam. Nomen gehennæ in veteribus non invenitur: sed prius a Domino ponitur. Cujus nominis occasio est. Idolum Baal fuit juxta Jerusalem ad radicem montis Moria ubi Silœ fuit. Hæc vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et locus in ea idolis consecratus: populus autem Isræl adeo insanivit, ut relicto templo ibi immolarent, et filios suos incenderent dæmoniis. Et dicebatur locus iste Gehennon, id est, vallis Ennon. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur polyandrum, id est, tumulus mortuorum: hujus ergo loci nomine futura supplicia designantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. + 5.29 Erue eum. Ad litteram nullum membrum erui præcipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui sinister dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus vel removendus: et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus. Projicitur, cum ex toto annihilatur, nec intrare permittitur.
Matthew 13:21non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Matthew 18:6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. + 18.6 Qui autem scandalizaverit. Etsi hoc generaliter dicitur contra omnes, etc., usque ad nos oportet consulere expedit, etc. Expedit. Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere pœnam quam æternis servari cruciatibus. Non enim judicabit Deus bis in idipsum.
Matthew 25:20Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. + 25.20 Ecce alia quinque. Quotquot ab errore convertit, tot Domino obtulit, testimonium sibi dante conscientia, quod per gratiam sibi datam non tantum sibi profuit, sed etiam quos potuit lucrifecit.
Mark 9:43ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. + 9.43 Ubi vermis. BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiæ non resistit, pœnam luxuriosis generat æternam. Debemus ergo corpus continentiæ sale, et mentem condimento sapientiæ ab erroris et vitiorum labe castigare.
Luke 17:2Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. + 17.2 Si lapis molaris, etc. Secundum ritum provinciæ ubi erat ista criminum pœna, ut alligato saxo in profundum demergerentur. Et vere utilius innoxium pœna gravissima vitam finire, quam lædendo fratrem mortem mœreri perpetuam. De pusillis. Non ætate, sed fide et animo, qui occasiones quærunt quomodo scandalizentur, ideo consulere oportet vos his ne occasione vestri recedant a fide et a salute.