The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 5 › Matthew 5:46

Matthew 5:46

Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? + 5.46 Publicani. Exactores Romanorum, quos Judæi sic vocant, quia de republica curam gerebant. Dicuntur et nomen traxisse a Publio Romano rege, qui prius eos ordinavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if ye love them which love you, what reward have ye? do not even the publicans the same?

In Context

45ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. + 5.45 Filii. Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem. Patris. Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas. Qui solem. Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, Sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et de pluvia doctrinæ propheta dicit: Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum Amos. 4., etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quæ de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quæ de munere ejus accepimus?

47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? + 5.47 Et si salutaveritis. Si pro his tantum oraveritis, qui aliqua affinitate vobis sint conjuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Oportet fratres diligere, et humiliter salutare: sed parum est.

Read all of Matthew 5

Cross References

Matthew 9:10Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. + 9.10 In domo. Non dicit cujus, sed Lucas exprimit, etc., usque ad conversione pœnitentium ostenditur. Ecce multi publicani. Bonum præsagium: jam ejus exemplo multi convertuntur. Jam post se multos trahit, Apostolus et doctor gentium futurus. HIER. Publicanis et peccatoribus. Tertullianus dicit hos fuisse ethnicos, etc., usque ad præcepit: In viam gentium ne abieritis. Peccatores venientes discumbebant. Pœnitentes, exemplo Matthæi, veniam sperantes: unde Marcus dicit hic: quia multi sequebantur eum Marc. 2..

Matthew 18:17Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. + 18.17 Dic Ecclesiæ. Ut detestationi eum habeat, etc., usque ad damnantur humanam sententiam divina sententia corroborari. Sicut Ethnicus. Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit, etc., usque ad per furta et per perjuria.

Luke 6:32Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. + 6.32 Et si diligitis. Quantum vobis gradus professionis eximior, ita necesse est ut cura virtutis sit uberior, ut etiam non amantes charitatis sinu amplectamini. Duo sunt genera beneficii: vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus.

Luke 18:13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. + 18.13 Et publicanus. Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, pœnas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit. Deus, propitius. Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisæus merita jactans, ad illos de quibus subditur: Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?

Luke 19:7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. + 19.7 Murmurabant. Manifestum est Judæos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur: Quare introisti ad gentes præputium habentes Act. 9.?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 5:46

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 5:45Matthew 5Matthew 5:47 →