Timotheum i 6:8
Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And having food and raiment let us be therewith content.
In Context
7Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
Cross References
Genesis 48:15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:
Deuteronomy 8:3Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. + 8.3 Manna. Carnem Christi, qua refecti ad veram promissionis terram veniamus. Quadraginta annis manna comedimus, id est, toto tempore nostro, quod quatuor vicissitudinibus volvitur, Dominici corporis sacramento pascimur. Non in solo pane vivit homo, sed in omni, etc. Spiritalis cibus commendatur, unde animæ in æternum victuræ satiantur. Manna de cœlo datum carnem Christi significat, qui ait: Ego sum panis vitæ, hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6., quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Qui manducat hanc carnem, habet vitam æternam. Non in solo pane, etc. Significat geminam naturæ nostræ substantiam. Homo enim ex anima et corpore constat: corpus, quod ex terra est, terreno alitur cibo; anima vero vivit de verbo Dei; spiritum vero hominis vivificat spiritus Dei, si tamen homo est in corpore Ecclesiæ, id est Christi, et in fide Filii Dei. Ideo addit: Vestimentum ejus vetustate non deficere; quia novi hominis conversatio in novitate vitæ debet permanere, cujus pes non est subtritus, quia gressus operum ejus servatur illæsus: Quia novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit Psal. 1..
Proverbs 30:8vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria,
Ecclesiastes 3:12Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua; + 3.12 Et cognovi. HIERON. Ideo colonus in mundo datus est homo, etc., usque ad hinc:
Matthew 6:25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? + 6.25 Ideo dico vobis, etc. Quia non potestis Deo servire et mammonæ. Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. Animæ vestræ. Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. Nonne anima? etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.