Matthew 6:18
ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.18 Et Pater tuus. Pater per fidem intus est: et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo jejunandum quo ipse videat. Et necesse est ut jejunans sic jejunet, ut ei placeat quem in pectore portat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 6:6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.6 Tu autem. Hoc simpliciter intellectum, docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur præcipi, ut, inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium, carnalis sensus per quem hæc exteriora improbe se ingerunt, et turbæ phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare, si importunis cogitationibus ostium patet. Sed resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis ex intimis cordis dirigatur ad Deum. Clauso ostio. Sensibus clausis, ne turbæ phantasmatum exteriorum occurrant. Vel ostium vocat amorem vel timorem hujus sæculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore sæculi. His clausis, id est ablatis, ora. CHRYSOST. Quid ergo, inquis? in Ecclesia non oportet orare? Et valde quidem, sed cum hac voluntate ut illum unum intuearis, qui habet donandi quod petieris potestatem. Ubique enim Deus, quo aliquid facias intuitu, spectat. Patrem. Quem intus habes per fidem; unde: Apud me oratio Deo vitæ meæ Psal. 41..
2 Corinthians 5:9Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.
Colossians 3:22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
1 Peter 2:13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: + 2.13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personæ, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit dicens, sive Regi, etc.