The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 6 › Matthew 6:27

Matthew 6:27

Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? + 6.27 Quis autem vestrum, etc. Illi autem curam regendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which of you by taking thought can add one cubit unto his stature?

In Context

26Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? + 6.26 Respicite. Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia cœlum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut jam in terris nil agant, sed sola contemplatione jam in cœlo degunt. De quibus dicitur: Qui sunt hi, qui ut nubes volant? Isa. 60., etc. Hæc exempla non prohibent providentiam ne laboret, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant. Et Pater vester. Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat: quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis?

28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. + 6.28 Et de vestimentis. Non quod laborare et providere hoc non deceat, sed omnis sollicitudo abjicienda est, et spes in Deo habenda est. Considerate lilia agri. Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo.

Read all of Matthew 6

Cross References

Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1

Matthew 5:36neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. + 5.36 Quia non potes, etc. Hæc prædicta cum sint ardua et difficilia, nemo sine spiritu fortitudinis servat. Compellit ad perfectionem, dum tollit jurandi occasionem.

1 Corinthians 12:18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. + 12.18 Memora, unumquodque eorum sicut voluit. Ut nihil desit illi: ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 6:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 6:26Matthew 6Matthew 6:28 →