The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 6 › Matthew 6:26

Matthew 6:26

Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? + 6.26 Respicite. Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia cœlum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut jam in terris nil agant, sed sola contemplatione jam in cœlo degunt. De quibus dicitur: Qui sunt hi, qui ut nubes volant? Isa. 60., etc. Hæc exempla non prohibent providentiam ne laboret, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant. Et Pater vester. Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat: quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold the fowls of the air: for they sow not, neither do they reap, nor gather into barns; yet your heavenly Father feedeth them. Are ye not much better than they?

In Context

25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? + 6.25 Ideo dico vobis, etc. Quia non potestis Deo servire et mammonæ. Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. Animæ vestræ. Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. Nonne anima? etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.

27Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? + 6.27 Quis autem vestrum, etc. Illi autem curam regendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire.

Read all of Matthew 6

Cross References

Genesis 6:21Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. + 6.21 Tolles igitur, etc. Solet quæri de animalibus quæ tantum putantur vesci carnibus, utrum præter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quæ aliorum alendorum necessitas cœgisset includi; vel, quod magis credendum est, præter carnes alimenta esse potuerunt quæ omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quæ cuique congrueret, alimoniam, præter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.

Job 38:41Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?]

Psalms 104:27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. + 104.27 Verba signorum suorum. ID. Quibus ab eis prædicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit. 1

Psalms 147:9Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.]

Matthew 7:9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? + 7.9 Aut quis. Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt cætera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.

Luke 12:6Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? + 12.6 Nonne quinque. AMBR. Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthæum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram. Veneunt dipondio. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est. Et unus ex, etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? I Cor. 9. Sed aliud est cura, aliud est scientia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 6:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 6:25Matthew 6Matthew 6:27 →